Jacob Passler, Hierosophia Tom. II
Passler 1747, 1049f., zit.n. Piendl, Fontes, 1961, Nr. 106, S. 101f.
Capella honori s. Mariae Magdalenae dicata, in cuius festo usque adhuc patrocinium in ea agitur et legitur ibi missa absque applicationis obligatione, sita est in occidentali parte ecclesiae supra chorum s. Dionysii, in cuius dextro latere sive ex latere evangelii per ianuam ad eam ingressus patet. Non est adeo magna, optima tamen forma constructa, quatuor habens fenestellas. Fuit aliquando pulchre depicta, quae tamen pictura vel ob anti // quitatem tot periit, vel una cum caemento delapsa est. Infra picturam per totam circuitum capellae erat aliqua scriptura, pariter nunc obliterata, quantum ex paucis adhuc litteris coniectare licet. Fuit depicta vita, mors, conversio sanctarum feminarum Mariae Aegyptiacae, Thaisis, Afrae et sociarum, ut non immerito dicere possim. Eam honori harum sanctarum feminarum, praecipue tamen honorum sanctae Mariae Magdalenae structam et dedicatam esse, prout id manifestius apparet ex ipso altari, quod in ea cernitur. Quod praecipue patronam habet s. Mariam Magdalenam, a qua etiam capella s. Marae Magdalenae nuncupatur. Altare illius est antiquissimum ad modum illorum temporum de ligno, depictum tamen et deauratum; in huius medio est imago s. Mariae Magdalenae in manu tenentis alabastrum unquenti, quo praevenit ungere pedes domini. Haec imago duabus valvulis seu ianualis aperitur, in quarum interioribus partibus depicta est in una s. Catharina, ex altera s. Lazarus, in exterioribus partibus vero una s. Afra, in altera s. Mara Aegyptiaca. Ex utroque altaris latere depicta est ad partem evangelii s. Pelagia, ad partem epistolae s. Thais. Infra has imagines prope sacram mensam altaris depictae sunt s. Hilaria, mater s. Afrae, et ss. Digna et Eutropia, famulae s. Afrae, quae una cum illa martyrium pro fide Christi igne consummarunt. Ipsa vero sacra altaris mensa est de lapide, eam consecratam fuisse colligitur manifestis indiciis, nimirum quod sepulchrum sit clausum. Aliaeque cernantur, quae consecrationem indicent, a quo tamen vel quando aut a quo ipsa capella fuerit fundata, constructa, non est adeo certum. Verosimile tamen fit, hanc capellam cum altari, si non constructam et fundatam, saltem renovatam fuisse a Johanne II. Tegernbeck dicto, abbate monasterii s. Emmerami, anno domini 1491, quia hic annus in tabulis altaris expressus cernitur … Alia notabilia de hac capella, vel etiam nun aliquando aliquod habuerit beneficium, non inveni.